Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.16.1 | Cic. Fam. 7.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.17.1 |
7.16.1
ego si foris cenitarem , Cn . Octavio , familiari tuo , non
defuissem ; cui tamen dixi , cum me aliquotiens invitaret :
'oro te , quis tu es ?' sed me hercules extra iocum homo bellus est ; vellem eum tecum abduxisses .
quid agatis et ecquid in Italiam venturi sitis hac hieme fac plane sciam . Balbus mihi confirmavit te divitem futurum . id utrum Romano more locutus sit , bene nummatum te futurum , an quo modo Stoici dicunt , omnis esse divites qui caelo et terra frui possint , postea videbo . qui istinc veniunt , superbiam tuam accusant , quod negent te percontantibus respondere . sed tamen est quod gaudeas ;
constat enim inter omnis neminem te uno Samarobrivae iuris peritiorem esse .
7.16.3
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 7.16.1 | Cic. Fam. 7.16.3 (English) | >>Cic. Fam. 7.17.1 |